Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.44 Plin. Nat. 36.45 (English) >>Plin. Nat. 36.46

36.45

schistos et haematites cognationem habent. haematites invenitur in metallis, ustus minii colorem imitatur, uritur ut phrygius, sed non restinguitur vino. adulteratum haematiten discernunt venae rubentes et friabilis natura. oculis cruore suffusis mire convenit. sistit profluvia mulierum potus. bibunt et qui sanguinem reiecerunt cum suco punici mali. et in vesicae vitiis efficax bibitur et in vino contra serpentium ictus. infirmiora omnia eadem in eo, quem schiston appellant. oculorum vitiis commodior croco similis, peculiaris explendis ulcerum lacunis in lacte muliebri, procidentesque oculos praeclare cohibet. haec est sententia eorum, qui nuperrime scripsere; sotacus e vetustissimis auctoribus quinque genera haematitarum tradit praeter magnetem. principatum dat ex iis aethiopico, oculorum medicamentis utilissimo et iis, quae panchresta appellat, item ambustis. alterum androdamanta dicit vocari, colore nigrum, pondere ac duritia insignem, et inde nomen traxisse praecipueque in africa repertum; trahere autem in se argentum, aes, ferrum. experimentum eius esse in cote ex lapide basanite -

-- --

reddere enim sucum sanguineum - , et esse ad iocineris vitia praecipui remedii. tertium genus arabici facit, simili duritia, vix reddentis sucum ad cotem aquariam, aliquando croco similem. quarti generis hepatiten vocari, quamdiu crudus sit, coctum vero miltiten, utilem ambustis, ad omnia utiliorem rubrica; quinti generis schiston, haemorroidas reprimentem in potu. omnes autem haematitas tritos in oleo iii drachmarum pondere a ieiunis bibendos ad vitia sanguinis. idem schiston et alterius generis quam haematiten tradit, quem vocat anthraciten; nasci in africa nigrum, attritum aquariis cotibus reddere ab ea parte, quae fuerit ab radice, nigrum colorem, ab altera parte croci. ipsum utilem esse oculorum medicamentis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.44 Plin. Nat. 36.45 (English) >>Plin. Nat. 36.46

Powered by PhiloLogic