Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.45 Plin. Nat. 36.46 (English) >>Plin. Nat. 36.47

36.46

aëtitae lapides ex argumento nominis magnam famam habent. reperiuntur in nidis aquilarum, sicut in decumo volumine diximus. aiunt binos inveniri, marem ac feminam, nec sine iis parere quas diximus aquilas, et ideo binos tantum; genera eorum quattuor: in africa nascentem pusillum ac mollem, intra se velut in alvo habentem argillam suavem, candidam. ipsum

-- --

friabilem feminei sexus putant, marem autem, qui in arabia nascatur, durum, gallae similem aut subrutilum, in alvo habentem durum lapidem. tertius in cypro invenitur colore illis in africa nascentibus similis, amplior tamen atque dilatatus; ceteris enim globosa facies. habet in alvo harenam iucundam et lapillos, ipse tam mollis, ut etiam digitis frietur. quarti generis taphiusius appellatur, nascens iuxta leucada in taphiusa, qui locus est dextra navigantibus ex ithaca leucadem. invenitur in fluminibus candidus ac rotundus. huic est in alvo lapis, qui vocatur callimus, nec quicquam terreni. aëtitae gravidis adalligati mulieribus vel quadripedibus pelliculis sacrificatorum animalium continent partus, non nisi parturiant removendi; alioqui volvae excidunt. sed nisi parturientibus auferantur, omnino non pariant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.45 Plin. Nat. 36.46 (English) >>Plin. Nat. 36.47

Powered by PhiloLogic