Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.47 Plin. Nat. 36.48 (English) >>Plin. Nat. 36.49

36.48

non praetermittenda est et pumicum natura. appellantur quidem ita erosa saxa in aedificiis, quae musaea vocant, dependentia ad imaginem specus arte reddendam, sed ii pumices, qui sunt in usu corporum levandorum feminis, iam quidem et viris, atque, ut ait catullus, libris, laudatissimi sunt in melo, nisyro et aeoliis insulis. probatio in candore minimoque pondere et ut quam maxime spongiosi aridique sint, teri faciles nec harenosi in fricando. vis eorum in medicina extenuare, siccare, trina ustione ita, uti torreantur carbone puro, totiens vino restinguantur albo. lavantur deinde ut cadmia et siccati conduntur quam minime uliginoso loco.

-- --

usus farinae ex iis oculorum maxime medicamentis: ulcera purgant eorum leniter explentque, cicatrices emendant. - (quidam a tertia ustione refrigeratos potius quam restinctos terere malunt ex vino). - adduntur et in malagmata capitum verendorumque ulceribus utilissimi. fiunt ex iis et dentifricia. theophrastus auctor est potores in certamine bibendi praesumere farinam eam, sed, nisi universo potu inpleantur, periclitari, tantamque refrigerandi naturam esse, ut musta fervere desinant pumice addito.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.47 Plin. Nat. 36.48 (English) >>Plin. Nat. 36.49

Powered by PhiloLogic