Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.48 Plin. Nat. 36.49 (English) >>Plin. Nat. 36.50

36.49

auctoribus curae fuere lapides mortariorum quoque, nec medicinalium tantum aut ad pigmenta pertinentium. etesium lapidem in iis praetulere ceteris, mox thebaicum, quem pyrropoecilon appellavimus - aliqui psaranum vocant - , tertium ex chalazio chrysiten, medicis autem ex basanite. hic enim lapis nihil ex sese remittit. ii lapides, qui sucum reddunt, oculorum medicamentis utiles existimantur; ideo aethiopici ad ea maxime probantur. taenarium lapidem et phoeniceum et haematiten iis medicamentis prodesse tradunt, quae ex croco

-- --

componantur; ex alio taenario, qui niger est, et ex pario lapide non aeque medicis utilem, potioremque ex alabastrite aegyptio vel ex ophite albo. est enim hoc genus ophitis, ex quo vasa et cados etiam faciunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.48 Plin. Nat. 36.49 (English) >>Plin. Nat. 36.50

Powered by PhiloLogic