Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.4 Plin. Nat. 36.5 (English) >>Plin. Nat. 36.6

36.5

non omittendum hanc artem tanto vetustiorem fuisse quam picturam aut statuariam, quarum utraque cum Phidia coepit octogensima tertia olympiade, post annos circiter cccxxxii. et ipsum Phidian tradunt scalpsisse marmora, veneremque eius esse romae in octaviae operibus eximiae pulchritudinis. Alcamenen atheniensem, quod certum est, docuit in primis nobilem, cuius sunt opera athenis complura in aedibus sacris praeclarumque veneris extra muros, quae appellatur Ἀφροδίτη ἐν κήποις. huic summam manum ipse Phidias inposuisse dicitur. eiusdem discipulus fuit Agoracritus parius, et aetate gratus, itaque e suis operibus pleraque nomini eius donasse fertur. certavere autem inter se ambo discipuli venere facienda,

-- --

vicitque Alcamenes non opere, sed civitatis suffragiis contra peregrinum suo faventis. quare Agoracritus ea lege signum suum vendidisse traditur, ne athenis esset, et appellasse nemesin. id positum est rhamnunte pago atticae, quod M. Varro omnibus signis praetulit. est et in matris magnae delubro eadem civitate Agoracriti opus. Phidian clarissimum esse per omnes gentes, quae iovis olympii famam intellegunt, nemo dubitat, sed ut laudari merito sciant etiam qui opera eius non videre, proferemus argumenta parva et ingenii tantum. neque ad hoc iovis olympii pulchritudine utemur, non minervae athenis factae amplitudine, cum sit ea cubitorum xxvi -- ebore haec et auro constat -- , sed in scuto eius amazonum proelium caelavit intumescente ambitu, in parmae eiusdem concava parte deorum et gigantum dimicationes, in soleis vero lapitharum et centaurorum. adeo momenta omnia capacia artis illi fuere. in basi autem quod caelatum est, Πανδώρας γένεσιν appellant: dii sunt nascenti * * * s xx numero. victoria praecipue mirabili, periti mirantur et

-- --

serpentem ac sub ipsa cuspide aeream sphingem. haec sint obiter dicta de artifice numquam satis laudato, simul ut noscatur illam magnificentiam aequalem fuisse et in parvis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.4 Plin. Nat. 36.5 (English) >>Plin. Nat. 36.6

Powered by PhiloLogic