Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.50 Plin. Nat. 36.51 (English) >>Plin. Nat. 36.52

36.51

et hi quidem sectiles sunt, specularis vero, quoniam et hic lapidis nomen optinet, faciliore multo natura finditur in quamlibeat tenues crustas. hispania hunc tantum citerior olim dabat, nec tota, sed intra c passuum circa segobrigam urbem, iam et cypros et cappadocia et sicilia et nuper inventum africa,

-- --

postferendos tamen omnes hispaniae, cappadocia amplissimos magnitudine, sed obscuros. sunt et in bononiensi italiae parte breves, macula complexu silicis alligata, quorum tamen appareat natura similis. puteis in hispania effoditur e profunda altitudine, nec non et saxo inclusus sub terra invenitur extrahiturque aut exciditur, sed maiore ex parte fossili natura, absolutus in se caementi modo, numquam adhuc quinque pedum longitudine amplior. umorem hunc terrae quadam anima crystalli modo glaciari et in lapidem concrescere manifesto apparet, quod cum ferae decidere in puteos tales, medullae in ossibus earum post unam hiemem in eandem lapidis naturam figurantur. invenitur et niger aliquando, sed candido natura mira, cum sit mollitia nota, perpetiendi soles rigoresque, nec senescit, si modo iniuria absit, cum hoc etiam in caementis multorum generum accidat. invenere et alium usum in ramentis squamaque, circum maximum ludis circensibus sternendi ut sit in commendatione candor.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.50 Plin. Nat. 36.51 (English) >>Plin. Nat. 36.52

Powered by PhiloLogic