Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.51 Plin. Nat. 36.52 (English) >>Plin. Nat. 36.53

36.52

nerone principe in cappadocia repertus est

-- --

lapis duritia marmoris, candidus atque tralucens etiam qua parte fulvae inciderant venae, ex argumento phengites appellatus. hoc construxerat aedem fortunae, quam seiani appellant, a servio rege sacratam, amplexus aurea domo; quare etiam foribus opertis interdiu claritas ibi diurna erat alio quam specularium modo tamquam inclusa luce, non transmissa. - in arabia quoque esse lapidem vitri modo tralucidum, quo utantur pro specularibus, iuba auctor est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.51 Plin. Nat. 36.52 (English) >>Plin. Nat. 36.53

Powered by PhiloLogic