Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.54 Plin. Nat. 36.55 (English) >>Plin. Nat. 36.56

36.55

nigri silices optimi, quibusdam in locis et rubentes. nonnusquam vero et albi, sicut in tarquiniensi anicianis lapicidinis circa lacum volsiniensem et in statoniensi, quibus ne ignis quidem noceat. iidem et in monimentis scalpti contra vetustatem quoque incorrupti permanent; ex iis formae fiunt, in quibus aera funduntur.

-- --

est et viridis lapis vehementer igni resistens, sed nusquam copiosus et, ubi invenitur, lapis, non saxum, est. e reliquis pallidus in caemento raro utilis, globosus contra iniurias fortis, sed structurae infidelis, nisi multa suffrenatione devinctus. nec certior fluviatilis, semper veluti madens. remedium est in lapide dubio aestate eum eximere nec ante biennium inserere tecto, domitum tempestatibus. quae ex eo laesa fuerint, subterraneae structurae aptentur utilius; quae restiterint, tutum est vel caelo committere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.54 Plin. Nat. 36.55 (English) >>Plin. Nat. 36.56

Powered by PhiloLogic