Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.55 Plin. Nat. 36.56 (English) >>Plin. Nat. 36.57

36.56

graeci e lapide duro aut silice aequato struunt veluti latericios parietes. cum ita fecerunt, isodomon vocant genus structurae; at cum inaequali crassitudine structa sunt coria, pseudisodomon. tertium est emplecton; tantummodo frontibus politis reliqua fortuita conlocant. alternas coagmentationes fieri, ut commissuras antecedentium medii lapides optineant, necessarium est, in medio quoque pariete, si res patiatur; si minus, utique a lateribus. medios parietes farcire fractis caementis

-- --

diatonicon vocant. reticulata structura, qua frequentissime romae struunt, rimis opportuna est. structuram ad normam et libellam fieri, ad perpendiculum respondere oportet. cisternas harenae purae asperae v partibus, calcis quam vehementissimae ii construi, fragmentis silicis non excedentibus libras; ita ferratis vectibus calcari solum parietesque similiter. utilius geminas esse, ut in priore vitia considant atque per colum in proximam transeat pura aqua.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.55 Plin. Nat. 36.56 (English) >>Plin. Nat. 36.57

Powered by PhiloLogic