Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.5 Plin. Nat. 36.6 (English) >>Plin. Nat. 36.7

36.6

Praxitelis aetatem inter statuarios diximus, qui marmoris gloria superavit etiam semet. opera eius sunt athenis in ceramico, sed ante omnia est non solum Praxitelis, verum in toto orbe terrarum venus, quam ut viderent, multi navigaverunt cnidum. duas fecerat simulque vendebat, alteram velata specie, quam ob id praetulerunt quorum condicio erat, coi, cum eodem pretio detulisset, severum id ac pudicum arbitrantes; reiectam cnidii emerunt, inmensa differentia famae. voluit eam a cnidiis postea mercari rex Nicomedes, totum aes alienum, quod erat ingens, civitatis dissoluturum se promittens. omnia perpeti maluere, nec inmerito; illo enim signo Praxiteles nobilitavit cnidum. aedicula eius tota aperitur, ut conspici possit undique effigies deae, favente ipsa, ut creditur, facta. nec minor ex quacumque parte admiratio est. ferunt amore captum quendam, cum delituisset noctu, simulacro

-- --

cohaesisse, eiusque cupiditatis esse indicem maculam. sunt in cnido et alia signa marmorea inlustrium artificum, liber pater Bryaxidis et alter Scopae et minerva, nec maius aliud veneris praxiteliae specimen quam quod inter haec sola memoratur. eiusdem est et cupido, obiectus a cicerone verri "ille, propter quem thespiae visebantur," nunc in octaviae scholis positus; eiusdem et alter nudus in pario colonia propontidis, par veneri cnidiae nobilitate et iniuria; adamavit enim Alcetas rhodius atque in eo quoque simile amoris vestigium reliquit. romae Praxitelis opera sunt flora, triptolemus, ceres in hortis servilianis, boni eventus et bonae fortunae simulacra in capitolio, item maenades et quas thyiadas vocant et caryatidas, et sileni in pollionis asini monimentis et apollo et neptunus. Praxitelis filius Cephisodotus et artis heres fuit. cuius laudatum est pergami symplegma nobile digitis corpori verius quam marmori inpressis. romae eius opera sunt latona in palatii delubro, venus in pollionis asini monumentis et intra octaviae porticus in iunonis aede aesculapius ac diana.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.5 Plin. Nat. 36.6 (English) >>Plin. Nat. 36.7

Powered by PhiloLogic