Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.63 Plin. Nat. 36.64 (English) >>Plin. Nat. 36.65

36.64

subdialia graeci invenere talibus domos contegentes, genus facile tractu tepente, sed fallax ubicumque imbres gelant. necessarium binas per diversum coaxationes substerni et capita earum praefigi, ne torqueantur, et ruderi novo tertiam partem testae tusae addi, dein rudus, in quo ii quintae calcis misceantur, pedali crassitudine festucari, tunc nucleo crasso vi digitos induci, tessella grandi non minus alta ii digitos strui, fastigium vero servari in pedes denos sescunciae ac diligenter cote despumari. quernis axibus contabulari, quia torquentur, inutile putant, immo et felice aut palea substerni melius esse, quo minor vis calcis perveniat. necessarium et globosum lapidem subici. similiter fiunt spicata testacea. - non neglegendum est etiamnum unum genus graecanici: solo festucato inicitur rudus aut testaceum pavimentum, dein spisse calcatis carbonibus inducitur ex sabulo et calce ac favilla mixtis materia crassitudine semipedali,

-- --

ad regulam et libellam exigitur, et est forma terrena; si vero cote depolitum est, nigri pavimenti usum optinet.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.63 Plin. Nat. 36.64 (English) >>Plin. Nat. 36.65

Powered by PhiloLogic