Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.65 Plin. Nat. 36.66 (English) >>Plin. Nat. 36.67

36.66

pars syriae, quae phoenice vocatur, finitima iudaeae intra montis carmeli radices paludem habet, quae vocatur candebia. ex ea creditur nasci belus amnis quinque milium passuum spatio in mare perfluens iuxta ptolemaidem coloniam. lentus hic cursu, insaluber potu, sed caerimoniis sacer, limosus, vado profundus, non nisi

-- --

refuso mari harenas fatetur; fluctibus enim volutatae nitescunt detritis sordibus. tunc et marino creduntur adstringi morsu, non prius utiles. quingentorum est passuum non amplius litoris spatium, idque tantum multa per saecula gignendo fuit vitro. fama est adpulsa nave mercatorum nitri, cum sparsi per litus epulas pararent nec esset cortinis attollendis lapidum occasio, glaebas nitri e nave subdidisse, quibus accensis, permixta harena litoris, tralucentes novi liquoris fluxisse rivos, et hanc fuisse originem vitri. mox, ut est ingeniosa sollertia, non fuit contenta nitrum miscuisse; coeptus addi et magnes lapis, quoniam in se liquorem vitri quoque ut ferrum trahere creditur. simili modo et calculi splendentes multifariam coepti uri, dein conchae ac fossiles harenae. auctores sunt in india et crystallo fracta fieri et ob id nullum conparari indico. levibus autem aridisque lignis coquitur addito cypro ac nitro, maxime aegyptio. continuis fornacibus ut aes liquatur, massaeque fiunt colore pingui nigricantes. acies tanta est quacumque, ut citra sensum ullum ad ossa consecet quidquid adflaverit corporis. ex massis rursus funditur in officinis tinguiturque, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo

-- --

caelatur, sidone quondam his officinis nobili, siquidem etiam specula excogitaverat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.65 Plin. Nat. 36.66 (English) >>Plin. Nat. 36.67

Powered by PhiloLogic