Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.66 Plin. Nat. 36.67 (English) >>Plin. Nat. 36.68

36.67

haec fuit antiqua ratio vitri. iam vero et in volturno amne italiae harena alba nascens sex milium passuum litore inter cumas atque liternum, qua mollissima est, pila molave teritur. dein miscetur iii partibus nitri pondere vel mensura ac liquata in alias fornaces transfunditur. ibi fit massa, quae vocatur hammonitrum, atque haec recoquitur et fit vitrum purum ac massa vitri candidi. iam vero et per gallias hispaniasque simili modo harena temperatur. ferunt tiberio principe excogitato vitri temperamento, ut flexile esset, totam officinam artificis eius abolitam, ne aeris, argenti, auri metallis pretia detraherentur, eaque fama crebrior diu quam certior fuit. sed quid refert, neronis principatu reperta vitri arte, quae modicos calices duos, quos appellabant petrotos, hs vi venderet



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.66 Plin. Nat. 36.67 (English) >>Plin. Nat. 36.68

Powered by PhiloLogic