Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.67 Plin. Nat. 36.68 (English) >>Plin. Nat. 36.69

36.68

in genere vitri et obsiana numerantur ad similitudinem lapidis, quem in aethiopia invenit obsius, nigerrimi coloris, aliquando et tralucidi, crassiore visu atque in speculis parietum pro imagine umbras reddente. gemmas multi ex eo faciunt; vidimus et solidas imagines Divi

-- --

Augusti capaci materia huius crassitudinis, dicavitque ipse pro miraculo in templo concordiae obsianos iiii elephantos. remisit et tiberius caesar heliopolitarum caerimoniis repertam in hereditate sei eius, qui praefuerat aegypto, obsianam imaginem menelai, ex qua apparet antiquior materiae origo, nunc vitri similitudine interpolata. xenocrates obsianum lapidem in india et in samnio italiae et ad oceanum in hispania tradit nasci. fit et tincturae genere obsianum ad escaria vasa et totum rubens vitrum atque non tralucens, haematinum appellatum. fit et album et murrina aut hyacinthos sappirosque imitatum et omnibus aliis coloribus, neque est alia nunc sequacior materia aut etiam picturae accommodatior. maximus tamen honos in candido tralucentibus, quam proxima crystalli similitudine. usus eorum ad potandum argenti metalla et auri pepulit. est autem caloris inpatiens, ni praecedat frigidus liquor, cum addita aqua vitreae pilae sole adverso in tantum candescant, ut vestes exurant. fragmenta teporata adglutinantur tantum, rursus tota fundi non queunt

-- --

praeterquam abruptas sibimet in guttas, veluti cum calculi fiunt, quos quidam ab oculis appellant, aliquos et pluribus modis versicolores. - vitrum sulpuri concoctum feruminatur in lapidem.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.67 Plin. Nat. 36.68 (English) >>Plin. Nat. 36.69

Powered by PhiloLogic