Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.7 Plin. Nat. 36.8 (English) >>Plin. Nat. 36.9

36.8

romae quidem multitudo operum et iam obliteratio ac magis officiorum negotiorumque acervi omnes a

-- --

contemplatione tamen abducunt, quoniam otiosorum et in magno loci silentio talis admiratio est. qua de causa ignoratur artifex eius quoque veneris, quam vespasianus imperator in operibus pacis suae dicavit antiquorum dignam fama. par haesitatio est in templo apollinis sosiani, niobae liberos morientes Scopas an Praxiteles fecerit; item ianus pater, in suo templo dicatus ab Augusto ex aegypto advectus, utrius manu sit, iam quidem et auro occultatus. similiter in curia octaviae quaeritur de cupidine fulmen tenente; id demum adfirmatur, Alcibiaden esse, principem forma in ea aetate. multa in eadem schola sine auctoribus placent: satyri quattuor, ex quibus unus liberum patrem palla velatum umeris praefert, alter liberam similiter, tertius ploratum infantis cohibet, quartus cratere alterius sitim sedat, duaeque aurae velificantes sua veste. nec minor quaestio est in saeptis, olympum et pana, chironem cum achille qui fecerint, praesertim cum capitali satisdatione fama iudicet dignos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.7 Plin. Nat. 36.8 (English) >>Plin. Nat. 36.9

Powered by PhiloLogic