Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.9 Plin. Nat. 37.10 (English) >>Plin. Nat. 37.11

37.10

magnitudo amplissima adhuc visa nobis erat quam in capitolio livia Augusti dicaverat, librarum circiter cl. xenocrates idem auctor est vas amphorale visum, et aliqui ex india sextariorum quattuor. - (nos liquido adfirmare possumus in cautibus alpium nasci adeo inviis plerumque, ut fune pendentes eam extrahant.) - peritis

-- --

signa et indicia nota sunt. infestantur plurimis vitiis, scabro ferumine, maculosa nube, occulta aliquando vomica, praeduro fragilique centro, item sale appellato. est et rufa aliquis robigo, aliis capillamentum rimae simile. hoc artifices caelatura occultant. quae vero sine vitio sint, pura esse malunt, acenteta appellantes, nec spumei coloris, sed limpidae aquae. postrema auctoritas in pondere est. invenio apud medicos, quae sint urenda corporum, non aliter utilius uri putari quam crystallina pila adversis opposita solis radiis. alius et in his furor, hs centum quinquaginta milibus trullam unam non ante multos annos mercata matre familias nec divite. nero amissarum rerum nuntio accepto duos calices crystallinos in suprema ira fregit inlisos. haec fuit ultio saeculum suum punientis, ne quis alius iis biberet. fragmenta sarciri nullo modo queunt. mire his ad similitudinem accessere vitrea, sed

-- --

prodigii modo, ut suum pretium auxerint, crystalli non deminuerint.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.9 Plin. Nat. 37.10 (English) >>Plin. Nat. 37.11

Powered by PhiloLogic