Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.12 Plin. Nat. 37.13 (English) >>Plin. Nat. 37.14

37.13

certum est gigni in insulis septentrionalis oceani et ab germanis appellari glaesum, itaque et ab nostris ob id unam insularum glaesariam appellatam, germanico

-- --

caesare res ibi gerente classibus, austeraviam a barbaris dictam. nascitur autem defluente medulla pinei generis arboribus, ut cummis in cerasis, resina in pinis erumpit umoris abundantia. densatur rigore vel tempore ac mari, cum ipsum intumescens aestus rapuit ex insulis, certa in litora expellitur, ita volubile, ut pendere videatur atque non sidere in vado. arboris sucum esse etiam prisci nostri credidere, ob id sucinum appellantes. pinei autem generis arboris esse indicio est pineus in adtritu odor et quod accensum taedae modo ac nidore flagrat. adfertur a germanis in pannoniam maxime provinciam, et inde veneti primum, quos enetos graeci vocaverunt, famam rei fecere proximique pannoniae et agentes circa

-- --

mare hadriaticum. pado vero adnexa fabula est evidente causa, hodieque transpadanorum agrestibus feminis monilium vice sucina gestantibus, maxime decoris gratia, sed et medicinae; creditur quippe tonsillis resistere et faucium vitiis, varie genere aquarum iuxta alpis infestante guttura hominum. dc m p. fere a carnunto pannoniae abesse litus id germaniae, ex quo invehitur, percognitum nuper, vivitque eques r. ad id comparandum missus ab iuliano curante gladiatorium munus neronis principis. qui et commercia ea et litora peragravit, tanta copia invecta, ut retia coercendis feris podium protegentia sucinis nodarentur, harena vero et libitina totusque unius diei apparatus in variatione pompae singulorum dierum esset

-- --

e sucino. maximum pondus is glaebae attulit xiii librarum. nasci et in india certum est. archelaus, qui regnavit in cappadocia, illinc pineo cortice inhaerente tradit advehi rude polirique adipe suis lactentis incoctum. liquidum id primo destillare argumento sunt quaedam intus tralucentia, ut formicae culicesque et lacertae, quae adhaesisse musteo non est dubium et inclusa durescente eodem remansisse.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.12 Plin. Nat. 37.13 (English) >>Plin. Nat. 37.14

Powered by PhiloLogic