Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.13 Plin. Nat. 37.14 (English) >>Plin. Nat. 37.15

37.14

genera eius plura sunt. ex iis candida odoris praestantissimi, sed nec his nec cerinis pretium. fulvis maior auctoritas. ex iis etiamnum amplius tralucentibus, praeterquam si nimio ardore flagrent; imaginem igneam in iis esse, non ignem, placet. summa laus falernis a vini colore dictis, molli fulgore perspicuis in quibus et decocti mellis lenitas placeat. verum hoc quoque notum

-- --

fieri oportet, quocumque modo libeat, ea tingui, haedorum sebo et anchusae radice, quippe iam et conchylio inficiuntur. ceterum attritu digitorum accepta caloris anima trahunt in se paleas et folia arida et philyras, ut magnes lapis ferrum. ramenta quoque eius oleo addito flagrant dilucidius diutiusque quam lini medulla. taxatio in deliciis tanta, ut hominis quamvis parva effigies vivorum hominum vigentiumque pretia exsuperet, prorsus ut castigatio una non sit satis. in corinthiis aes placet argento auroque mixtum, in caelatis ars et ingenia; myrrhinorum et crystallinorum diximus gratiam; uniones capite circumferuntur, gemmae digitis; in omnibus denique aliis vitiis aut ostentatio aut usus placet: in sucinis sola deliciarum conscientia. domitius nero in ceteris vitae suae portentis capillos quoque poppaeae coniugis suae in hoc nomen adoptaverat quodam etiam carmine sucinos appellando, quoniam nullis vitiis desunt pretiosa nomina; ex eo tertius quidam hic colos coepit expeti matronis.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.13 Plin. Nat. 37.14 (English) >>Plin. Nat. 37.15

Powered by PhiloLogic