Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.15 Plin. Nat. 37.16 (English) >>Plin. Nat. 37.17

37.16

de lyncurio proxime dici cogit auctorum pertinacia, quippe, etiamsi non electrum id, tamen gemmam esse contendunt, fieri autem ex urina quidem lyncis, sed et genere terrae, protinus eo animali urinam operiente,

-- --

quoniam invideat homini, ibique lapidescere. esse autem, qualem in sucinis, colorem igneum, scalpique nec folia tantum aut stramenta ad se rapere, sed aeris etiam ac ferri lamnas, quod diocli cuidam theophrastus quoque credit. ego falsum id totum arbitror nec visam in aevo nostro gemmam ullam ea appellatione. falsum et quod de medicina simul proditur, calculos vesicae poto eo elidi et morbo regio succurri, si ex vino bibatur aut spectetur etiam.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.15 Plin. Nat. 37.16 (English) >>Plin. Nat. 37.17

Powered by PhiloLogic