Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.19 Plin. Nat. 37.20 (English) >>Plin. Nat. 37.21

37.20

proximum apud nos indicis arabicisque margaritis pretium est, de quibus in nono diximus volumine inter res marinas.

tertia auctoritas smaragdis perhibetur pluribus de causis, quippe nullius coloris aspectus iucundior est. nam herbas quoque silentes frondesque avide spectamus, smaragdos vero tanto libentius, quoniam nihil omnino viridius comparatum illis viret. praeterea soli gemmarum contuitu inplent oculos nec satiant. quin et ab intentione alia aspectu smaragdi recreatur acies, scalpentibusque gemmas non alia gratior oculorum refectio est: ita viridi lenitate lassitudinem mulcent. praeterea longinquo amplificantur visu inficientes circa se repercussum aƫra, non sole mutati, non umbra, non lucernis, semperque sensim radiantes et visum admittentes ad crassitudinem sui facilitate tralucida, quod etiam in aquis nos iuvat. iidem plerumque concavi, ut visum conligant. quam ob rem decreto

-- --

hominum iis parcitur scalpi vetitis. quamquam scythicorum aegyptiorumque duritia tanta est, ut non queant volnerari. quorum vero corpus extentum est, eadem qua specula ratione supini rerum imagines reddunt. nero princeps gladiatorum pugnas spectabat in smaragdo.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.19 Plin. Nat. 37.20 (English) >>Plin. Nat. 37.21

Powered by PhiloLogic