Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.21 Plin. Nat. 37.22 (English) >>Plin. Nat. 37.23

37.22

reliqua genera in metallis aerariis inveniuntur, quapropter principatum ex iis optinent cyprii. dos eorum est in colore liquido nec diluto, verum ex umido pingui quaque perspicitur imitante tralucidum maris, pariterque ut traluceat et niteat hoc est ut colorem expellat, aciem recipiat. ferunt in ea insula tumulo reguli hermiae iuxta cetarias marmoreo leoni fuisse inditos oculos e smaragdis ita radiantibus etiam in gurgitem, ut territi thynni refugerent, diu mirantibus novitatem piscatoribus, donec mutavere oculis gemmas. - sed et vitia demonstrari convenit in tam prodigis pretiis. sunt quidem omnium eadem, quaedam tamen nationum peculiaria, sicut in homine. ergo cyprii, varie glauci magisque ac minus in eodem smaragdo aliis partibus, tenorem illum scythicae austeritatis non semper custodiunt. ad hoc quibusdam intercurrit umbra, surdusque fit colos, qui inprobatur

-- --

etiam dilutior. hinc genera distinguntur, ut sint aliqui obscuri, quos vocant caecos, alii densi nec e liquido tralucidi, quidam varii, quidam nubecula obducti. aliud est haec quam umbra, de qua diximus. nubecula albicantis est vitium, cum viridis non pertransit aspectus, sed aut intus occurrit aut excipit in fine visum candor. haec coloris sunt vitia, item corporis capillamentum, sal, plumbago, quae communia fere sunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.21 Plin. Nat. 37.22 (English) >>Plin. Nat. 37.23

Powered by PhiloLogic