Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.23 Plin. Nat. 37.24 (English) >>Plin. Nat. 37.25

37.24

inseritur smaragdis et quae vocatur tanos e persis veniens gemma, ingrate viridis atque intus sordida, itidem chalcosmaragdos e cypro, turbida aereis venis. theophrastus tradit in aegyptiorum commentariis reperiri regi eorum a rege babylonio muneri missum smaragdum quattuor cubitorum longitudine ac trium

-- --

latitudine, et fuisse apud eos in iovis delubro obeliscum e quattuor smaragdis quadraginta cubitorum longitudine, latitudine vero in parte quattuor, in parte duorum, se autem scribente esse in tyro herculis templo stelen amplam e smaragdo, nisi potius pseudosmaragdus sit, nam et hoc genus reperiri, et in cypro inventum ex dimidia parte smaragdum, ex dimidia iaspidem, nondum umore in totum transfigurato. apion cognominatus plistonices paulo ante scriptum reliquit esse etiam nunc in labyrintho aegypti colosseum serapim e smaragdo novem cubitorum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.23 Plin. Nat. 37.24 (English) >>Plin. Nat. 37.25

Powered by PhiloLogic