Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.24 Plin. Nat. 37.25 (English) >>Plin. Nat. 37.26

37.25

eandem multis naturam aut certe similem habere berulli videntur. india eos gignit, raro alibi repertos. poliuntur omnes sexangula figura artificum ingeniis, quoniam hebes unitate surda color repercussu angulorum excitetur. aliter politi non habent fulgorem. probatissimi ex iis sunt qui viriditatem maris puri imitantur, proximi qui vocantur chrysoberulli, paulo pallidiores, sed in aureum colorem exeunte fulgore. vicinum huic genus est, sed

-- --

pallidius et a quibusdam proprii generis existimatum vocatumque chrysoprasum. quarto loco numerantur hyacinthizontes, quinto quos aƫroidis vocant, postea cerini ac deinde oleagini, hoc est colore olei, postremi crystallo similes. hi fere capillamenta habent sordesque, alioqui evanidi, quae sunt omnia vitia. indi mire gaudent longitudine eorum solosque gemmarum esse praedicant, qui carere auro malint; ob id perforatos elephantorum saetis subligant. convenit non oportere perforari quorum sit absoluta bonitas, umbilicis tantum ex auro capita conprehendentibus. ideo cylindros ex iis malunt facere quam gemmas, quoniam est summa commendatio in longitudine. quidam et angulosos statim putant nasci et perforatos gratiores fieri medulla candoris exempta additoque auri repercussu aut omnino castrata perspicuitati crassitudine. vitia praeter iam dicta eadem fere, quae in smaragdis, et pterygia. in nostro orbe aliquando circa pontum

-- --

inveniri putantur. indi et alias quidem gemmas crystallum tinguendo adulterare invenerunt, sed praecipue berullos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.24 Plin. Nat. 37.25 (English) >>Plin. Nat. 37.26

Powered by PhiloLogic