Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.25 Plin. Nat. 37.26 (English) >>Plin. Nat. 37.27

37.26

minimum iidemque plurimum ab iis differunt opali, smaragdis tantum cedentes. india sola et horum mater est. qui ut pretiosissimarum gloria compositi gemmarum maxime inenarrabilem difficultatem adferunt. est in his carbunculi tenuior ignis, est amethysti fulgens purpura, est smaragdi virens mare, cuncta pariter incredibili mixtura lucentia. alii summam fulgoris armenio colori pigmentorum aequari credunt, alii sulpuris ardentis flammae aut ignis oleo accensi. magnitudo abellanam nucem aequat, insignis etiam apud nos historia, siquidem exstat hodieque huius generis gemma, propter quam ab antonio proscriptus est nonius senator, filius strumae

-- --

noni eius, quem catullus poeta in sella curuli visum indigne tulit, avusque servili noniani, quem consulem vidimus. ille proscriptus fugiens hunc e fortunis omnibus anulum abstulit secum. certum est sestertio vicies tum aestimatum, sed mira antoni feritas atque luxuria propter gemmam proscribentis, nec minus noni contumacia proscriptionem suam amantis, cum etiam ferae abrosa parte corporis, propter quam periclitari se sciant, et relicta redimere se credantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.25 Plin. Nat. 37.26 (English) >>Plin. Nat. 37.27

Powered by PhiloLogic