Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.26 Plin. Nat. 37.27 (English) >>Plin. Nat. 37.28

37.27

vitia opalis sunt, si color in florem herbae, quae vocatur heliotropium, exeat aut in crystallum aut grandinem, si sal interveniat aut scabritia aut puncta oculis occursantia. nullos magis fraus indiscreta similitudine vitro adulterat. experimentum in sole tantum: falsis enim contra radios libratis digito ac pollice unus atque idem tralucet colos in se consumptus; veri fulgor subinde variatur et modo ex hoc plus, modo ex illo spargit, fulgorque lucis in digitos funditur. hanc gemmam propter

-- --

eximiam gratiam plerique appellavere paederota. qui privatum genus eius faciunt, sangenon ab indis vocari tradunt. nasci dicitur in aegypto et in arabia, et vilissima in ponto, item in galatia ac thaso et cypro. qui praecellit ex his, opali quidem gratiam habet, sed mollius nitet, raro non scaber. summa illi coloris ex aƫre et purpura constat, viriditas smaragdi deest. melior ille, cuius fulgor vini colore fuscatur, quam qui diluitur aquae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.26 Plin. Nat. 37.27 (English) >>Plin. Nat. 37.28

Powered by PhiloLogic