Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.28 Plin. Nat. 37.29 (English) >>Plin. Nat. 37.30

37.29

sardonyches olim, sicut ex ipso nomine apparet,

-- --

intellegebantur candore in sarda, hoc est veluti carne ungui hominis inposita, et utroque tralucido. talesque esse indicas tradunt ismenias, demostratus, zenothemis, sotacus, hi quidem duo reliquas omnes, quae non traluceant, caecas appellantes. quae nunc abstulere nomen, nullo sardarum vestigio indicarum, arabicae sunt, coeperuntque pluribus hae gemmae coloribus intellegi, radice nigra aut caeruleum imitante et ungue minium, redimitum candido pingui, nec sine quadam spe purpurae candore in minium transeunte. has indis non habitas in honore zenothemis scribit, tantae alias magnitudinis, ut inde capulos factitarent - etenim constat ibi torrentibus detegi - , placuisse in nostro orbe initio, quoniam solae prope gemmarum scalptae ceram non auferrent. persuasimus deinde indis, ut ipsi quoque iis gauderent. utitur perforatis vulgus in collo; et hoc nunc est indicarum argumentum. arabicae excellunt candore, circulo praelucido atque non gracili neque in recessu gemmae aut in deiectu renidente, sed in ipsis umbonibus nitente,

-- --

praeterea substrato nigerrimi coloris. hoc in indicis caeruleum aut corneum invenitur. item circuli albi quaedam in iis caelestis arcus anhelatio est, superficies vero locustarum maris, crustis rubentibus. nam melleae aut faeculentae - hoc enim nomen est vitio - inprobantur, aut si zona alba fundat se, non colligat, simili modo si ex alio colore admittat in se aliquid enormiter. nihil in sua sede interpellari alieno placet. sunt et armeniae, cetera probandae, sed pallida zona.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.28 Plin. Nat. 37.29 (English) >>Plin. Nat. 37.30

Powered by PhiloLogic