Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.2 Plin. Nat. 37.3 (English) >>Plin. Nat. 37.4

37.3

post hunc anulum regis alterius in fama est gemma, pyrrhi illius, qui adversus romanos bellum gessit. namque habuisse dicitur achaten, in qua novem musae et apollo citharam tenens spectarentur, non arte, sed naturae sponte ita discurrentibus maculis, ut musis quoque singulis sua redderentur insignia. nec deinde alia, quae tradatur magnopere, gemmarum claritas exstat apud auctores,

-- --

praeterquam ismenian choraulen multis fulgentibusque uti solitum, comitante fabula vanitatem eius: indicato in cypro sex aureis smaragdo, ubi erat scalpta amymone, iussisse numerari et, cum duo relati essent, "male, hercules, factum" dixisse, "multum enim detractum gemmae dignitati." hic videtur instituisse, ut omnes musicae artis hac quoque ostentatione censerentur, veluti dionysodorus, aequalis eius et aemulus, ut sic quoque non par videretur qui tertius eodem tempore inter musicos fuit: nicomachus enim multas tantum habuisse gemmas traditur, sed nulla peritia electas. et forte quadam his exemplis initio voluminis oblatis adversus istos, qui sibi hac ostentatione adrogant, ut palam sit eos tibicinum gloria tumere:



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.2 Plin. Nat. 37.3 (English) >>Plin. Nat. 37.4

Powered by PhiloLogic