Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.29 Plin. Nat. 37.30 (English) >>Plin. Nat. 37.31

37.30

exponenda est et onychis ipsius natura propter nominis societatem. hoc aliubi lapidis, hic gemmae vocabulum est. sudines dicit in gemma esse candorem unguis humani similitudine, item chrysolithi colorem et sardae et iaspidis, zenothemis indicam onychem plures habere varietates, igneam, nigram, corneam, cingentibus candidis venis oculi modo, intervenientibus quarundam et obliquis venis. sotacus et arabicam tradit onychem distare, quod indica igniculos habeat albis cingentibus

-- --

zonis singulis pluribusve aliter quam in sardonyche indica; illic enim momentum esse, hic circulum; arabicas onychas nigras inveniri candidis zonis; satyrus carnosas esse indicas, parte carbunculi, parte chrysolithi et amethysti, totumque id genus abdicat; veram autem onychem plurimas variasque cum lacteis habere venas, omnium in transitu colore inenarrabili et in unum redeunte concentum suavitate grata.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.29 Plin. Nat. 37.30 (English) >>Plin. Nat. 37.31

Powered by PhiloLogic