Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.33 Plin. Nat. 37.34 (English) >>Plin. Nat. 37.35

37.34

cognata est et sandastros, proxima natura eius, quam aliqui garamanticam vocant. nascitur in indis loco eiusdem nominis. gignitur et in arabia ad meridiem versa. commendatio summa quod veluti in tralucido ignis optentus stellantibus fulget intus aureis guttis, semper in corpore, numquam in cute. accedit et religio narrata siderum cognatione, quoniam fere pliadum hyadumque

-- --

dispositione ac numero stellantur, ob id chaldaeis in caerimoniis habitae. et hic mares austeritas distinguat et quidam vigor adposita tinguens; indicae quidem etiam hebetare visus dicuntur. blandior feminis flamma, allucens magis quam accendens. sunt qui praeferant arabicas indicis fumidaeque chrysolitho similes illas dicant. ismenias negat poliri sandastros propter teneritatem, et ob id magno venire. sunt qui has sandrisitas vocent. inter omnes constat, quantum numero stellarum accedat, tantum et pretio accedere. - adfert aliquando errorem similitudo nominis sandaresi. nicander sandaserion vocat, alii sandareson, quidam vero hanc sandastrum, illam sandaresum, in india nascentem illam quoque et loci nomen custodientem, mali colore aut olei viridis, omnibus inprobatam.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.33 Plin. Nat. 37.34 (English) >>Plin. Nat. 37.35

Powered by PhiloLogic