Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.34 Plin. Nat. 37.35 (English) >>Plin. Nat. 37.36

37.35

ex eodem genere ardentium est lychnis

-- --

appellata a lucernarum adsensu, tum praecipuae gratiae. nascitur circa orthosiam totaque caria ac vicinis locis, sed probatissima in indis. quidam remissiorem carbunculum esse dixerunt, secundam bonitate quae similis esset iovis appellatis floribus. et alias invenio differentias: unam quae purpuram radiet, alteram quae coccum; has sole excalfactas aut attritu digitorum paleas et chartarum fila ad se rapere. - hoc idem et carchedonia facere dicitur, quamquam multo vilior praedictis. nascitur apud nasamonas in montibus, ut incolae putant, imbre divino. inveniuntur ad repercussum lunae maxime plenae, carthaginem quondam deportabantur. archelaus et in aegypto circa thebas nasci tradit fragiles, venosas, morienti carboni similes. potoria ex hac et ex lychnide factitata invenio, omnia autem haec genera contumaciter scalpturae resistunt partemque in signo cerae tenent.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.34 Plin. Nat. 37.35 (English) >>Plin. Nat. 37.36

Powered by PhiloLogic