Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.35 Plin. Nat. 37.36 (English) >>Plin. Nat. 37.37

37.36

e diverso ad haec sarda utilissima, quae nomen cum sardonyche communicavit. ipsa volgaris et primum sardibus reperta est; laudatissimae circa babylona. cum lapicidinae quaedam aperiantur, haerentes in saxo cordis modo reperiuntur. hoc metallum apud persas defecisse tradunt, sed inveniuntur compluribus aliis locis, ut in paro et asso; in india trium generum: rubrae et quas pionias vocant ab pinguitudine; tertium genus est quod argenteis bratteis sublinunt. indicae perlucent, crassiores sunt arabicae. inveniuntur et circa leucada epiri et in aegypto quae brattea aurea sublinuntur. et in his autem mares excitatius fulgent, feminae pigriores et crassius nitent. nec fuit alia gemma apud antiquos usu frequentior - hac certe apud menandrum et philemonem fabulae superbiunt - , nec ullae tralucentium tardius

-- --

subfusae umore hebetantur, oleoque magis quam alio liquore. damnantur ex iis melleae ac validius testaceae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.35 Plin. Nat. 37.36 (English) >>Plin. Nat. 37.37

Powered by PhiloLogic