Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.36 Plin. Nat. 37.37 (English) >>Plin. Nat. 37.38

37.37

egregia etiam nunc sua topazo gloria est, e virenti genere et, cum primum reperta est, praelatae omnibus. accidit in arabiae insula, quae cytis vocabatur, in quam devenerant trogodytae praedones fame et tempestate fessi, ut, cum herbas radicesque foderent, eruerent topazon. haec archelai sententia est. iuba topazum insulam in rubro mari a continenti stadiis ccc abesse dicit; nebulosam et ideo quaesitam saepius navigantibus nomen ex ea causa accepisse, topazin enim trogodytarum lingua significationem habere quaerendi. ex hac primum

-- --

inportatam berenicae reginae, quae fuit mater sequentis ptolemaei, ab philone praefecto; regi mire placuisse et inde factam statuam arsinoae ptolemaei uxori quattuor cubitorum, sacratam in delubro, quod arsinoeum cognominabatur. recentissimi auctores et circa thebaidis alabastrum oppidum nasci dicunt et duo genera eius faciunt, prasoides atque chrysopteron, simile chrysopraso. tota enim similitudo ad porri sucum derigitur. est autem amplissima gemmarum. eadem sola nobilium limam sentit, ceterae naxio et cotibus poliuntur. haec et usu atteritur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.36 Plin. Nat. 37.37 (English) >>Plin. Nat. 37.38

Powered by PhiloLogic