Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.37 Plin. Nat. 37.38 (English) >>Plin. Nat. 37.39

37.38

comitatur eam similitudine propior quam auctoritate callaina, e viridi pallens. nascitur post aversa indiae apud incolas caucasi montis, hyrcanos, sacas, dahas, amplitudine conspicua, sed fistulosa ac sordium plena,

-- --

sincerior praestantiorque multo in carmania, utrobique autem in rupibus inviis et gelidis, oculi figura extuberans leviterque adhaerescens nec ut adnata petris, sed ut adposita. quam ob rem scandere ad eas pigritia pedum equestres populos taedet, simul et periculum terret; ergo fundis e longinquo incessunt et cum toto musco excutiunt. hoc vectigal, hoc gestamen in cervice, digitis gratissimum norunt, hinc census, haec gloria a pueritia deiectum numerum praedicantium; in quo varia fortuna quidam ictu primo cepere praeclaras, multi ad senectam nullas. et venatus quidem callainis talis est. sectura inde formantur, alias faciles. optimis color smaragdi, ut tamen appareat alienum esse quod placeat. inclusae decorantur auro, aurumque nullae magis decent. quae sunt earum pulchriores, oleo, unguento, etiam mero colorem deperdunt, viliores constantius repraesentant, neque est imitabilior

-- --

alia mendacio vitri. sunt qui in arabia inveniri eas dicant in nidis avium, quas melancoryphos vocant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.37 Plin. Nat. 37.38 (English) >>Plin. Nat. 37.39

Powered by PhiloLogic