Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.3 Plin. Nat. 37.4 (English) >>Plin. Nat. 37.5

37.4

polycratis gemma, quae demonstratur, intacta inlibataque est; ismeniae aetate multos post annos apparet scalpi etiam smaragdos solitos. confirmat hanc eandem opinionem edictum alexandri magni, quo vetuit in hac gemma ab alio se scalpi quam ab

-- --

pyrgotele, non dubie clarissimo artis eius. post eum apollonides et cronius in gloria fuere quique Divi Augusti imaginem simillime expressit, qua postea principes signant, dioscurides. sulla dictator traditione iugurthae semper signavit. est apud auctores et intercatiensem illum, cuius patrem scipio aemilianus ex provocatione interfecerat, pugnae effigie eius signasse, volgato stilonis praeconini sale, quidnam fuisse facturum, si scipio a patre eius interemptus fuisset. Divus Augustus inter initia sphinge signavit. duas in matris anulis eas indiscretae similitudinis invenerat. altera per bella civilia absente ipso signavere amici epistulas et edicta, quae ratio temporum nomine eius reddi postulabat, non inficeto lepore accipientium, aenigmata adferre eam sphingem. quippe etiam maecenatis rana per collationes pecuniarum in magno terrore erat. Augustus postea ad devitanda convicia sphingis alexandri magni imagine signavit.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.3 Plin. Nat. 37.4 (English) >>Plin. Nat. 37.5

Powered by PhiloLogic