Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.39 Plin. Nat. 37.40 (English) >>Plin. Nat. 37.41

37.40

reddetur et per se cyanos, accommodato paulo ante et iaspidi nomine a colore caeruleo. optima scythica, dein cypria, postremo aegyptia. adulteratur maxime tinctura, idque in gloria est regum aegypti; adscribitur et qui primus tinxit. dividitur autem et haec in mares feminasque. inest ei aliquando et aureus pulvis, non qualis sappiris; in his enim aurum punctis conlucet. -

-- --

caeruleae et sappiri, rarumque ut cum purpura. optimae apud medos, nusquam tamen perlucidae. praeterea inutiles scalpturis intervenientibus crystallinis centris. quae sunt ex iis cyanei coloris, mares existimantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.39 Plin. Nat. 37.40 (English) >>Plin. Nat. 37.41

Powered by PhiloLogic