Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.41 Plin. Nat. 37.42 (English) >>Plin. Nat. 37.43

37.42

multum ab hac distat hyacinthos, ab vicino tamen colore descendens. differentia haec est, quod ille emicans in amethysto fulgor violaceus diluitur hyacintho primoque aspectu gratus evanescit, antequam satiet, adeoque non inplet oculos, ut paene non attingat, marcescens celerius nominis sui flore. - hyacinthos aethiopia mittit et chrysolithos aureo fulgore tralucentes. praeferuntur his indicae et, si variae non sint, tibarenae. deterrimae autem arabicae, quoniam turbidae sunt et variae, fulgoris interpellati nubilo macularum, etiam quae limpidae contigere, veluti scobe refertae. optimae sunt quae in collatione

-- --

aurum albicare quadam argenti facie cogunt. hae funda includuntur perspicuae, ceteris subicitur aurichalcum, tametsi exiere iam de gemmarum usu. - appellantur aliquae et chryselectroe, in colorem electri declinantes, matutino tamen tantum aspectu. ponticas deprehendit levitas. quaedam durae sunt ac rufae, quaedam molles, sordidae. bocchus auctor est et in hispania repertas et quo in loco crystallum dixit ad libramentum aquae puteis defossis erui, chrysolithon xii pondo a se visam. - fiunt et leucochrysi interveniente candida vena. sunt et in hoc genere capniae. sunt et vitreis similes, velut croco fulgentes; vitro adulterantur, ut visu discerni non possint; tactus deprendit, tepidior in vitreis.

-- --

in eodem genere sunt melichrysi veluti per aurum sincero melle tralucente. has india fert, quamquam in duritia fragiles, non ingratas. eadem et xuthon parit, plebeiam sibi gemmam.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.41 Plin. Nat. 37.42 (English) >>Plin. Nat. 37.43

Powered by PhiloLogic