Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.42 Plin. Nat. 37.43 (English) >>Plin. Nat. 37.44

37.43

candidarum dux est paederos, quamquam quaeri potest, in quo colore numerari debeat totiens iactati per alienas pulchritudines nominis, adeo ut decoris praerogativa in vocabulo facta sit. sed tamen et suum genus expectatione tanta dignum. coeunt quippe in tralucidam crystallum viridis suo modo aër simulque purpurae et quidam vini aurei nitor semper extremus in visu, sed purpura coronatus. madere videtur et singulis his et pariter omnibus, nec gemmarum esse ulla liquidior potest iucunda suavitate oculis. haec laudatissima est in indis, apud quos sangenon vocatur, proxima in aegypto, ubi

-- --

syenites, tertia in arabia, verum scabra, tum pontica, quae mollius radiat, thasia, et ipsa mollior, et galatica et thracia et cypria. vitia earum languor aut alienis turbari coloribus et quae ceterarum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.42 Plin. Nat. 37.43 (English) >>Plin. Nat. 37.44

Powered by PhiloLogic