Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.44 Plin. Nat. 37.45 (English) >>Plin. Nat. 37.46

37.45

similiter candida est quae vocatur astrion, crystallo propinqua, in india nascens et in patalenes litoribus. huic intus a centro stella lucet fulgore pleno lunae. quidam causam nominis reddunt quod astris opposita fulgorem rapiat et regerat. optimam in carmania gigni dicunt nullamque minus obnoxiam vitio; cerauniam etiam

-- --

vocari quae sit deterior; pessimam vero lanternarum lumini similem. celebrant et astrioten, mirasque laudes eius in magicis artibus zoroastren cecinisse produnt. - astolon sudines dicit oculis piscium similem esse, radiare fulgore candido ut solem.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.44 Plin. Nat. 37.45 (English) >>Plin. Nat. 37.46

Powered by PhiloLogic