Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.45 Plin. Nat. 37.46 (English) >>Plin. Nat. 37.47

37.46

est inter candidas et quae ceraunia vocatur, fulgorem siderum rapiens, ipsa crystallina, splendoris caerulei, in carmania nascens. zenothemis fatetur albam esse, sed habere intus stellam coruscantem; fieri et hebetes ceraunias, quas in nitro et aceto maceratas per aliquot dies concipere stellam eam, quae post totidem menses relanguescat. sotacus et alia duo genera fecit cerauniae, nigrae rubentisque similes eas esse securibus. ex his quae nigrae sint ac rotundae, sacras esse; urbes per illas expugnari et classes; baetulos vocari; quae vero longae sint, ceraunias. faciunt et aliam raram admodum,

-- --

magorum studiis expetitam, quoniam non aliubi inveniatur quam in loco fulmine icto.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.45 Plin. Nat. 37.46 (English) >>Plin. Nat. 37.47

Powered by PhiloLogic