Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.46 Plin. Nat. 37.47 (English) >>Plin. Nat. 37.48

37.47

proximum cerauniae nomen apud eos habet quae vocatur iris. effoditur in quadam insula rubri maris, quae distat a berenice urbe lx p., cetera sui parte crystallus. itaque quidam eam radicem crystalli esse dixerunt. ex argumento vocatur iris, nam sub tecto percussa sole species et colores arcus caelestis in proximos parietes eiaculatur, subinde mutans magnaque varietate admirationem sui augens. sexangulam esse ut crystallum constat, sed aliqui scabris lateribus et angulis inaequalibus dicunt, in sole aperto radios in se candentes discutere, aliquo vero ante se proiecto nitore adiacentia inlustrare. colores autem non nisi ex opaco, ut diximus, reddunt, nec ut ipsae habeant, sed ut repercussu parietum elidant; optima quae maximos arcus facit simillimosque caelestibus. est et alia iritis, cetera similis, sed praedura. hanc orus crematam tusamque ad ichneumonum morsus remedio esse scripsit, nasci autem in perside. - similis aspectu

-- --

est, sed non eiusdem effectus, quae vocatur leros, alba nigraque macula in traversum distinguentibus crystallum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.46 Plin. Nat. 37.47 (English) >>Plin. Nat. 37.48

Powered by PhiloLogic