Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.48 Plin. Nat. 37.49 (English) >>Plin. Nat. 37.50

37.49

achates in magna fuit auctoritate, nunc in nulla est, reperta primum in sicilia iuxta flumen eiusdem nominis, postea plurimis in terris, excellens amplitudine, numerosa varietatibus, quae mutant cognomina eius. vocatur enim iaspachates, cerachates, smaragdachates, haemachates, leucachates, dendrachates, quae velut arbusculis insignis est, antachates, quae, cum uritur, murram redolet, corallachates guttis aureis sappiri modo sparsa, qualis copiosissima in creta. quae et sacra appellatur. quidam putant contra araneorum et scorpionum ictus eam prodesse.

-- --

quod in siculis utique crediderim, quoniam primo eius provinciae adflatu scorpionum pestis extinguitur. et in india inventae contra eadem pollent, magnis et aliis miraculis: reddunt enim fluminum species, nemorum, iumentorum etiam. essedariis staticula, equorum ornamenta inde medicisque coticulas faciunt, nam spectasse etiam prodest oculis. sitim quoque sedant in os additae. phrygiae viridia non habent. thebis aegyptiis repertae carent rubentibus venis et albis, hae quoque contra scorpiones validae. eadem auctoritas et cypriis. sunt qui maxime probent vitream perspicuitatem in his. reperiuntur et in trachinia circa oetam et in parnaso et in lesbo et in messene

-- --

similes limitum floribus et in rhodo. aliae apud magos differentiae sunt in iis: quae leoninis pellibus similes reperiuntur, potentiam habere contra scorpiones dicunt. in persis vero suffitu earum tempestates averti et presteras, flumina sisti - argumentum esse, si in ferventes cortinas additae refrigerent - , sed, ut prosint, leoninis iubis adalligandas, nam hyaenae addita abominantur discordiam domibus. eam vero, quae unius coloris sit, invictam athletis esse, argumento, quod in ollam plenam olei coiecta cum pigmentis, intra duas horas suffervefacta, unum colorem ex omnibus faciat minii.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.48 Plin. Nat. 37.49 (English) >>Plin. Nat. 37.50

Powered by PhiloLogic