Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.49 Plin. Nat. 37.50 (English) >>Plin. Nat. 37.51

37.50

acopos nitro colore similis est, pumicosa, guttis aureis stellata. cum hac oleum suffervefactum perunctis lassitudinem, si credimus, solvit. - alabastritis nascitur in alabastro aegypti et in syriae damasco candore interstincto variis coloribus. haec cremata cum fossili sale et trita gravitates oris et dentium extenuare dicitur. -

-- --

alectorias vocant in ventriculis gallinaceorum inventas crystallina specie, magnitudine fabae, quibus milonem crotoniensem usum in certaminibus invictum fuisse videri volunt. - androdamas argenti nitorem habet ut adamas, quadratis semper tessellis similis. magi putant nomen inpositum ab eo, quod impetus hominum et iracundias domet. argyrodamas eadem sit an alia, auctores non explicant. - antipathes nigra non tralucet. experimentum eius ut coquatur in lacte; facit enim id murrae simile. inmensum quiddam in hac fortassis aliquis expectet, in tot exemplis uni possessione huius nominis data. contra effascinationes auxiliari eam magi volunt. - arabica ebori simillima est, et hoc videretur, nisi abnueret duritia. hanc putant contra dolores nervorum prodesse habentibus. - aromatitis et ipsa in arabia invenitur, sed et in aegypto circa philas, ubique lapidosa et murrae coloris et odoris,

-- --

ob hoc reginis frequentata. - asbestos in arcadiae montibus nascitur coloris ferrei. - aspisatim democritus in arabia nasci tradit, ignei coloris, et oportere cum cameli fimo splenicis adalligari, inveniri utique in nido arabicarum alitum; et aliam eodem nomine ibi in leucopetra nasci, argentei coloris, radiantem; cum * * * contra lymphatum habentibus. - atizoen in india et persidis acidane monte nasci, argenteo nitore fulgentem, magnitudine trium digitorum, ad lenticulae figuram, odoris iucundi, necessariam magis regem constituentibus. - augitis non alia videtur multis esse quam callaina.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.49 Plin. Nat. 37.50 (English) >>Plin. Nat. 37.51

Powered by PhiloLogic