Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.50 Plin. Nat. 37.51 (English) >>Plin. Nat. 37.52

37.51

lapis amphidanes alio nomine chrysocolla appellatur, nascens in indiae parte, ubi formicae eruunt aurum, in quo et invenitur auro similis, quadrata figura. adfirmatur

-- --

natura eius quae magnetis esse, nisi quod augere quoque aurum traditur. - aphrodisiaca ex candido rufa est. - apsyctos septenis diebus calorem tenet excalefacta igni, nigra ac ponderosa, distinguentibus eam venis rubentibus. putant prodesse contra frigora. - aegyptillam iacchus intellegit per album sardae nigraque venis transeuntibus, volgus autem nigra radice, caerulea facie. nomen a loco.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.50 Plin. Nat. 37.51 (English) >>Plin. Nat. 37.52

Powered by PhiloLogic