Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.51 Plin. Nat. 37.52 (English) >>Plin. Nat. 37.53

37.52

balanitae duo genera sunt, subviridis et corinthii aeris similitudine, illa a copto, haec ab trogodytica veniens, medias secante flammea vena. - batrachitas quoque coptos mittit, unam ranae similem colore, alteram et venis, tertiam rubetis e nigro. - baptes, mollis alioqui, odore excellit. - beli oculus albicans pupillam cingit nigram e medio aureo colore fulgentem et propter speciem

-- --

sacratissimo assyriorum deo dicatam. belum autem aliam, quam sic vocant, in arbelis nasci democritus tradit nucis iuglandis magnitudine, vitrea specie. - baroptenus sive baripe, nigra sanguineis et albis nodis, adalligata proicitur veluti portentosa. - botryitis alia nigra est, alia pampinea, incipienti uvae similis. - bostrychitin zoroastres crinibus mulierum similiorem vocat. - bucardia, bubulo cordi similis, babylone tantum nascitur. - brontea, capiti testudinum, e tonitribus cadit, ut putant, restinguitque fulmine icta, si credimus. - boloe in hibero inveniuntur, glaebae similitudine.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.51 Plin. Nat. 37.52 (English) >>Plin. Nat. 37.53

Powered by PhiloLogic