Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.55 Plin. Nat. 37.56 (English) >>Plin. Nat. 37.57

37.56

galaxian aliqui galactiten vocant, similem proxime dictis, sed intercurrentibus sanguineis aut candidis venis. - galactitis ex uno colore lactis est. eandem leucogaeam et leucographitim appellant et synechitim, in attritu lactis suco ac sapore notabilem, in educatione nutricibus lactis fecundam. infantium quoque collo adalligata salivam facere traditur, in ore autem liquescere, eadem memoriam adimere. mittunt eam nilus et achelous amnes. sunt qui smaragdum albis venis circumligatum galactiten vocent. - gallaica argyrodamanti similis est, paulo sordidior; inveniuntur iunctae binae ternaeque. - gassinnaden medi mittunt, coloris orobini, veluti floribus sparsam; nascitur et in arbelis. haec quoque gemma concipere dicitur et intra

-- --

se partum fateri concussa, concipere autem trimenstri spatio. - glossopetra, linguae similis humanae, in terra non nasci dicitur, sed deficiente luna caelo decidere, selenomantiae necessaria. quod ne credamus, promissi quoque vanitas facit; ventos enim ea comprimi narrant. - gorgonia nihil aliud est quam curalium. nominis causa, quod in duritiam lapidis mutatur emollitum in mari. hanc fulminibus et typhoni resistere adfirmant. - goniaeam eadem vanitate inimicorum poenas efficere promittunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.55 Plin. Nat. 37.56 (English) >>Plin. Nat. 37.57

Powered by PhiloLogic