Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.5 Plin. Nat. 37.6 (English) >>Plin. Nat. 37.7

37.6

victoria primum ad margaritas gemmasque mores inclinavit, sicut l. scipionis et cn. manli ad caelatum argentum et vestes attalicas et triclinia aerata, sicut l. mummi ad corinthia et tabulas pictas. id uti planius noscatur, verba ex ipsis pompei triumphorum actis subiciam. ergo tertio triumpho, quem de piratis, asia, ponto gentibusque et regibus in vii volumine operis huius indicatis m. pisone m. messala cos. pr. k. octobres natali suo egit, transtulit alveum cum tesseris lusorium e gemmis duabus latum pedes tres, longum pedes quattuor

-- --

- ne quis effetas res dubitet nulla gemmarum magnitudine hodie prope ad hanc amplitudinem accedente, in eo fuit luna aurea pondo xxx - , lectos tricliniares tres, vasa ex auro et gemmis abacorum novem, signa aurea tria minervae, martis, apollinis, coronas ex margaritis xxxiii, montem aureum quadratum cum cervis et leonibus et pomis omnis generis circumdata vite aurea, musaeum ex margaritis, in cuius fastigio horologium. erat et imago cn. pompei e margaritis, illo relicino honore grata, illius probi oris venerandique per cunctas gentes, ficta ex margaritis, ita severitate victa et veriore luxuriae triumpho! numquam profecto inter illos viros durasset cognomen magni, si prima victoria sic triumphasset! e margaritis, magne, tam prodiga re et feminis reperta, quas gerere te fas non sit, fieri tuos voltus sic te pretiosum videri non ergo illa tua similior est imago, quam pyrenaei iugis inposuisti grave profecto, foedum probrum

-- --

erat, ni verius saevum irae deorum ostentum id credi oporteret clareque intellegi posset iam tum illud caput orientis opibus sine reliquo corpore ostentatum. cetera triumphi eius quam virilia! hs mm r. p. data, legatis et quaestoribus, qui oras maris defendissent, hs m30, militibus singulis hs sena milia. tolerabiliorem tamen causam fecit c. principis, qui super cetera muliebria soccos induebat e margaritis, aut neronis principis, qui sceptra et personas et cubilia viatoria unionibus construebat. quin immo etiam ius videmur perdidisse corripiendi gemmata potoria et varia supellectilis genera, anulos translucentes. quae enim non luxuria innocentior existimari possit



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.5 Plin. Nat. 37.6 (English) >>Plin. Nat. 37.7

Powered by PhiloLogic