Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.59 Plin. Nat. 37.60 (English) >>Plin. Nat. 37.61

37.60

memnonia qualis sit, non traditur. - media nigra est, ab media illa fabulosa inventa; habet venas aurei coloris, sudorem reddit croci, saporem vini. - meconitis papavera exprimit. - mithrax e persis venit et rubri maris montibus, multicolor ac contra solem varie refulgens. - morochthos, colore porracea, lacte sudat. -

-- --

mormorion ab india nigerrimo colore tralucet, vocatur et promnion, cum in ea miscetur et carbunculi color, alexandrion, ubi vero sardae, cyprium. nascitur et in tyro et in galatia; xenocrates et sub alpibus nasci tradit. hae sunt gemmae, quae ad ectypas scalpturas aptantur. - myrrhitis murrae colorem habet faciemque minime gemmae, odorem unguenti, attrita etiam nardi. - myrmecias nigra habet eminentia similia verrucis, myrsinitis melleum colorem, odorem myrti. - mesoleucos fit mediam gemmam candido distinguente limbo, mesomelas nigra vena quemlibet colorem secante per medium.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.59 Plin. Nat. 37.60 (English) >>Plin. Nat. 37.61

Powered by PhiloLogic