Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.61 Plin. Nat. 37.62 (English) >>Plin. Nat. 37.63

37.62

oica barbari nominis e nigro et fulvo viridique et candido placet. - ombria, quam alii notiam vocant, sicut et ceraunia et brontea, cadere cum imbribus et fulminibus dicitur eundemque effectum habere; praeterea hac in aras addita libamenta non amburi. - onocardia cocco similis est, neque aliud de ea traditur. - oritis globosa specie a quibusdam et sideritis vocatur, ignes non sentiens. - ostracias sive ostracitis est testacea, durior ceramitide, achatae similis, nisi quod illa politura pinguescit. huic tanta duritia inest, ut fragmentis eius aliae gemmae scalpantur. - ostritidi ostrea a similitudine

-- --

nomen dedere. - ophicardelon barbari vocant, nigrum colorem binis lineis albis includentibus. - de opsiano lapide diximus priore libro. inveniuntur et gemmae eodem nomine ac colore non solum in aethiopia indiaque, sed etiam in samnio et, ut aliqui putant, in hispania litoribus eius oceani.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.61 Plin. Nat. 37.62 (English) >>Plin. Nat. 37.63

Powered by PhiloLogic