Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.6 Plin. Nat. 37.7 (English) >>Plin. Nat. 37.8

37.7

eadem victoria primum in urbem myrrhina invexit, primusque pompeius capides et pocula ex eo

-- --

triumpho capitolino iovi dicavit. quae protinus ad hominum usum transiere, abacis etiam escariisque vasis expetitis; et crescit in dies eius luxuria. myrrhino lxx hs empto, capaci plane ad sextarios tres calice, potavit . . . anus consularis, ob amorem adroso margine eius, ut tamen iniuria illa pretium augeret; neque est hodie myrrhini alterius praestantior indicatura. idem in reliquis generis eius quantum voraverit, licet aestimare ex multitudine, quae tanta fuit, ut auferente liberis eius nerone exposita occuparent theatrum peculiare trans tiberim in hortis, quod a populo impleri canente se, dum pompeiano proludit, etiam neroni satis erat. vidi tunc adnumerari unius scyphi fracti membra, quae in dolorem, credo, saeculi invidiamque fortunae tamquam alexandri magni corpus in conditorio servari, ut ostentarentur, placebat. t. petronius

-- --

consularis moriturus invidia neronis, ut mensam eius exheredaret, trullam myrrhinam hs ccc emptam fregit; sed nero, ut par erat principem, vicit omnes hs x capidem unam parando. memoranda res tanti imperatorem patremque patriae bibisse!



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.6 Plin. Nat. 37.7 (English) >>Plin. Nat. 37.8

Powered by PhiloLogic