Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.70 Plin. Nat. 37.71 (English) >>Plin. Nat. 37.72

37.71

gemmae nascuntur et repente novae ac sine nominibus, sicut olim in metallis aurariis lampsaci unam inventam, quae propter pulchritudinem alexandro regi missa sit, auctor est theophrastus. cochlides,

-- --

quae nunc volgatissimae, fiunt verius quam nascuntur, in arabia repertis ingentibus glaebis, quae melle excoqui tradunt septenis diebus noctibusque sine intermissione: ita omni terreno vitiosoque decusso purgatam puramque glaebam artificum ingenio varie distingui venas ductusque macularum quam maxime vendibili ratione spectantium, quondamque tantae magnitudinis factas, ut equis regum in oriente frontalia ac pro phaleris pensilia facerent. et alias omnes gemmae mellis decoctu nitescunt, praecipue corsici in omni alio usu acrimonia abhorrentis. quae variae sunt, et ad unitatem excidere calliditati ingeniorum contingit, utque eaedem nomen usitatum non habeant, physis appellant velut ipsius naturae admirationem in iis venditantes.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 37.70 Plin. Nat. 37.71 (English) >>Plin. Nat. 37.72

Powered by PhiloLogic